Preghiere

Preghiere in lingua latina

preghiere in latino

Le preghiere in lingua latina

Padre nostro

Pater noster qui es in caelis,

santificetur nomen tuum,

adveniat regnum tuum,

fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra.

Panem nostrum quotidianum da nobis hodie,

et dimitte nobis debita nostra,

sicut et nos dimittimus debitoribus nostris,

et ne nos inducas in tentationem,

sed libera nos a malo.

 

Ave Maria

Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum,

benedicta tu in mulieribus,

et benedictus fructus ventris tui, Iesus.

Sancta Maria, Mater Dei,

ora pro nobis peccatoribus,

nunc et in hora mortis nostrae. Amen.

 

Gloria

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto,

sicut erat in principio, et nunc, et semper,

et in saecula saeculorum. Amen.

 

Al termine di ogni decina del S. Rosario

O Iesu, dimitte nobis debita nostra, libera nos ab igne Inferni, deduc in caelum omnes animas, praesertim illas quae maxime ìndigent misericordia tua

 

Credo (simbolo apostolico)

Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae, et in Iesum Christum, Filium Eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus; descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis; ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis: inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam Catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen.

 

Angelo di Dio

Angele Dei, qui custos es mei,

me tibi commissum a pietate superna,

illumina, custodi, rege et guberna. Amen.

 

Eterno riposo

Requiem aeternam dona eis, Domine,

et lux perpetua luceat eis.

Requiescant in pace. Amen.

 

Salve Regina

Salve Regina, Mater misericordiae,

vita, dulcedo et spes nostra, salve!

Ad te clamamus, exules filii Evae;

Ad te suspiramus, gementes et flentes

in hac lacrymarum valle.

Eia ergo, Advocata nostra, illos tuos

misericordes oculos ad nos converte.

Et Iesum, benedictum fructum ventris tui,

nobis, post hoc exilium, ostende.

O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria.

 

Angelus Domini

V. Angelus Domini nuntiavit Mariae.

R. Et concepit de Spiritu Sancto.

Ave.

V. Ecce ancilla Domini.

R. Fiat mihi secundum verbum tuum.

Ave.

V. Et Verbum caro factum est.

R. Et habitavit in nobis.

Ave.

V. Ora pro nobis Sancta Dei Genetrix.

R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus.

Gratiam tuam, quaesumus, Domine, menti-bus nostris infunde; ut qui angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus, per passionem eius et crucem, ad resur-rectionis gloriam perducamur. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

3 Gloria Patri

Angele Dei

Requiem aeternam

 

Regina Caeli

Regina caeli, laetare, alleluia,

quia quem meruisti portare, alleluia,

resurrexit, sicut dixit, alleluia,

ora pro nobis Deum, alleluia.

V. Gaude et laetare Virgo Maria, alleluia.

R. Quia surrexit Dominus vere, alleluia.

Oremus.

Deus, qui per resurrectionem Filii tui Domini nostri Jesu Christi, mundum laetificare dignatus es, praesta, quaesumus, ut per eius Genitricem Virginem Mariam, perpetuae capiamus gaudia vitae.

Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

3 Gloria Patri

Angele Dei

Requiem Aeternam

 

MAGNIFICAT

Magnificat anima mea Dominum, et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo;

quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes;

quia fecit mihi magna qui Potens est, et sanctum nomen eius;

et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum.

Fecit potentiam in bracchio suo: dispersit superbos mente cordis sui;

deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles;

esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes

Suscepit Israel, puerum suum, recordatus misericordiae suae;

sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula.

 

TOTA PULCHRA

Tota pulchra es Maria

et macula originalis non est in te

Tu gloria Jerusalem

Tu laetitia Israel

Tu honorificentia populi nostri

Tu advocata peccatorum

O Maria, o Maria,

Virgo prudentissima, Mater clementissima

Ora pro nobis Iesum,

Intercede pro nobis ad Dominum Iesum Christum

 

Traduzione

Tutta bella sei Maria

E la macchia originale non è in te

Tu gloria di Gerusalemme

Tu letizia di Israele

Tu onore del nostro populo

Tu avvocata dei peccatori

O Maria, o Maria,

Vergine prudentissima, Mdre clementissima

Prega per noi Gesù,

Intercedi per noi presso il Signore Gesù Cristo

 

LITANIE LAURETANE

Kyrie eleison                          Kyrie eleison

Christe eleison                     Christe eleison

Kyrie eleison                         Kyrie eleison

Christe audi nos                 Christe audi nos

Christe exaudi nos          Christe exaudi nos

 

Pater de caelis Deus               miserere nobis

Fili, Redemptor mundi, Deus   miserere nobis

Spiritus Sancte, Deus               miserere nobis

Sancta Trinitas unus Deus       miserere nobis

 

Sancta Maria                          ora pro nobis

Sancta Dei Genitrix ora pro nobis

Sancta Virgo Virginum           ora pro nobis
Mater Christi                            ora pro nobis
Mater Ecclesiae                        ora pro nobis
Mater divinae gratiae             ora pro nobis
Mater purissima                     ora pro nobis
Mater castissima                    ora pro nobis
Mater inviolata                       ora pro nobis
Mater intemerata                   ora pro nobis
Mater amabilis                       ora pro nobis
Mater admirabilis                  ora pro nobis
Mater boni consilii                ora pro nobis
Mater Creatoris                     ora pro nobis
Mater Salvatoris                    ora pro nobis
Mater misericordiae               ora pro nobis

Virgo prudentissima              ora pro nobis
Virgo veneranda                     ora pro nobis
Virgo praedicanda                  ora pro nobis
Virgo potens                          ora pro nobis

Virgo clemens                        ora pro nobis

Virgo fidelis                           ora pro nobis
Speculum justitiae                 ora pro nobis
Sedes sapientiae                     ora pro nobis
Causa nostrae laetitiae           ora pro nobis
Vas spirituale                         ora pro nobis
Vas honorabile                       ora pro nobis
Vas insigne devotionis           ora pro nobis
Rosa mystica                           ora pro nobis
Turris davidica                       ora pro nobis
Turris eburnea                        ora pro nobis
Domus aurea                          ora pro nobis
Foederis arca                          ora pro nobis
Janua caeli                              ora pro nobis
Stella matutina                       ora pro nobis
Salus infirmorum                   ora pro nobis
Refugium peccatorum            ora pro nobis
Consolatrix afflictorum          ora pro nobis
Auxilium christianorum         ora pro nobis
Regina angelorum                   ora pro nobis
Regina patriarcharum             ora pro nobis
Regina prophetarum              ora pro nobis
Regina apostolorum               ora pro nobis
Regina martyrum                   ora pro nobis
Regina confessorum               ora pro nobis
Regina virginum                     ora pro nobis
Regina sanctorum omnium    ora pro nobis
Regina sine labe originali

concepta                                ora pro nobis
Regina in caelum assumpta    ora pro nobis
Regina sacratissimi Rosarii    ora pro nobis
Regina familiae                       ora pro nobis

Regina pacis ora pro nobis

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi                                    Parce nobis, Domine
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi                                    Exaudi nos, Domine
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi                                     Miserere nobis

 

V.        Ora pro nobis, Sancta Dei genitrix.

R.        Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

 

Oremus.

Concede nos famulos tuos, quaesumus Domine, mentis et corporis sanitatem gaudere; et gloriosa intercessione Beatae semper Virginis Mariae, a praesenti liberari tristitia et aeterna perfrui laetitia. Per Christum Dominum nostrum. A

Avviso: le pubblicità che appaiono in pagina, indispensabili purtroppo per il mantenimento del sito, sono gestite automaticamente da Google. Pur avendo messo tutti i filtri necessari, potrebbe capitare di trovare qualche banner che desta perplessità. Nel caso vi chiediamo di segnalare tempestivamente eventuali pubblicità non conformi al messaggio della nostra realtà con una mail, e se accadesse ci scusiamo con i lettori anche se non dipende dalla nostra volontà.

Redazione Raggi di Luce

Testata di informazione cattolica, ogni giorno pubblichiamo testimonianze di fede, miracoli, guarigioni inspiegabili e approfondimenti sulle apparizioni di Medjugorje, Lourdes, Fatima... ci impegnamo in maniera concreta a portare un raggio di luce nel cuore delle persone.